- PROCULUS
- I.PROCULUSGrammaticus celebris, Praeceptor M. Antonini Philosophi, ab hoc ad Proconsulis dignitatem evectus. Scripsit de admirandis rebus; quod opus saepius laudat Treb. Pollio in vita 30 Tyrann. inprimis in Aemiliano, c. 22. 23. Iul. Capitolin. in Anton. Euseb. in Chron. Item Poeta Latinus, imitator Callimachi. Ovid. l. 4. de Ponto el. ult. Item, Episcopus Massiliensis, saeculô 4. contendit cum reliquis Praesulibus Galliae secundae Narbonensis de Primatu, quem etiam in Concil. Taurinensi obtinuit.II.PROCULUSI. C. celeberrimus, temporibus Alexandri Caesaris; Auctor Epistolarum, libr. 8.III.PROCULUSImperator, usque adeo libidinosus fuit, ut 100. Sarmatas virgines bello captas (ut ipse gloriabatur) gravidas reddiderit. Vopiscus, c. 12.IV.PROCULUScognomen eius, qui natus sit patre peregrinante procul a patria.V.PROCULUSnomen cuiusdam, campanae ex aede S. Proculi Bononiae Italiae lapsu interfecti: unde in hac distichon sequens visitur:Si procul a Proculo Proculi campana fuisset,Iam procul a Proculo Proculus ipse foret.Uti refert Iac. Sponius, Itinerar. Part. 1. p. 68.VI.PROCULUSvide Cestius.Item Cervarius. Item Licinius. It. Titius. It. Volusius.VII.PROCULUSvir nobilis et clarus, hôc apud plebem de Romuli morte figmentô usus est. Senatus finitimis bellis implicitus, consuetam annonae largitionem plebi subtraxit: Romulus indignatus, plebi restituit, et complures ex pimordiis suppliciô affecit. Hi postmodum, in Senatu, regem minutim obtruncatum intra sinum condunt. Plebs igitur cum facibus ad curiam decursans, ab Aetio Proculo revocata est, cum eius orationi fidem adhibuisset. Is enim primarius in civitate vir, se Romulum in monte aspexisse dixit, qui humanâ augustior divinitatem assecutus erat. Plutarch. in Rom.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.